- VETUS Consul
- VETUS Consulin antiquis Inscript. pro exconsule, vel exconsulibus, qui Consul fuit. Vetus Imperator apud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 2. pro eo, qui iam pridem Imperium cepit: Vetus Miles,in Gloss. pro eo qui ex milite est, cuiusmodi sunt ex Militibus Viri, item Militares, apud Treb. Pollionem in XXX. Tyr. Porro Vetus Procurator, in veterib. itidem inscr. qui Procurator fuit etc. Etiam Vetus caecus apud Spartian. in Hadriano, c. 25. Venit et de Pannoma quidam vetus caecus. Et Iuvenalem, Sat. 7. v. 170.Et quae iam veteres sanant mortaria caecos.Vide Salmas. Not. ad Histor. Aug. loc. cit. etc. Coeterum Veterem supellectilem sub lectis olim abditam, notat ad Caligulam Suetonii Casaubonus, De vestibus, supellectile, ianuis quoque Templorum apud Gentiles, quae prae vetustate usui esse desiêre, in Favissis seu Thesanris asservari solitis, diximus supra. Sed et vetustae navi imponi sicque ventis permitti, inter supplicia Veter. fuit. Sueron. Caesare, c. 66. Vetustissimâ nave impositos quôcumque ventô, in quascumque terras iubebo avehi. Ubi de desertoribus sermo est. Similuer puniti a Tito primum, deinde a Traiano delatores, apud eundem Sueton. ito, c. 8. et Plin. Panegyricô, c. 34. Postmodum a Tyrannis in Christianos ita saevitum, uti ex Victore de Geiserico Vandalo; ex Martyrologio in Aprili, de Aureliano, in Sept. de Valente, docet Casaubonus, Animadv. in Suetonium, loc. cit. Renovatâ veteris supplicii memoriâ bellô Belgicô praeteritô saeculô, quô in captivos Belgas uti voluisse Hispanos, sed damnô suô, ex Grotli Hist. Begl. discimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.